- SATYRA
- SATYRAteste Diomede Gramm. l. 3. fabula fuit, in qua Tragici Poetae non Reges aut Heroas, sed Satyros, induxerunt, ludendi iocandique causâ, ut Spectator inter res Tragicas seriasque, Satyrorum quoque iocis ac lusibus delectaretur. Alias Satura, quâ in voce vide supra. Erat autem Satyrorum, in ludorum pompis, Sicinnem referentium Graecanicam, habitus hic: Instructi erant tunicis hirsutis, quas quidam Scorteas appellant, habebantque amicula conserta ex omni florum genere; Aliis, ex hircinis tergoribus campestria setaeque horrentes in vertice et similia crant. Hi serias armatorum praecedentium saltationes ridicule imitabantur, illas per ludibrium depravantes, quibus lusibus Satyricis salibusque iam inde a priscis saeculis dele catos fuisse Romanos, ex triumphis apparet: in quibus iis, qui Victores deducebant, iambos et dicteria in illos iaciendi venia dabatur. Quemadmodum Athenis solebant pompam in plaustris ducentes, scommatibus obvios quosque impetere. Quin et in illustrium Virorum funebribus pompis inter alios feretrum praecessisse saltatores Satyricos legimus, qua de re vide Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 23. Scena vero Satyrica, ornabatur arboribus, speluncis, montibus, viridariis et rebus agrestibus aliis, in topiarii operis speciem: quibus dein varium accessisse ornatum discimus, ex. Val. Maximo l. 2. c. 4. Vide iterum Rosinum eiusdem l. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.